Conjugial Love (Chadwick) n. 280

Previous Number Next Number See English 

280. IX. Quod hae Simulationes conjugiales apud spiritualem hominem conjunctum naturali sapiant ex justitia et judicio: causa est, quia Spiritualis homo ex justitia et judicio agit quod agit, quare hic non videt simulationes has abalienatas ab affectionibus internis suis, sed cum illis copulatas; ille enim serio agit, et spectat emendationem ut finem, et si hanc non consequitur, spectat accommodationem, propter{1} ordinem in domo, propter mutuum auxilium, propter curas infantum, propter pacem et tranquillitatem; ad haec ex justitia fertur, et ex judicio dat in effectum. Quod homo spiritualis cum naturali ita cohabitet, est quia spiritualis spiritualiter agit, etiam cum naturali. @1. Prima editio: proprer$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church