Conjugial Love (Chadwick) n. 281

Previous Number Next Number See English 

281. X: Quod hae Simulationes conjugiales apud naturales homines sapiant ex prudentia propter varias causas. Inter duos conjuges, quorum unus est spiritualis, alter vero naturalis [intestinus amor non dabilis est]; per Spiritualem intelligitur qui amat spiritualia, et sic sapit ex Domino; et per Naturalem intelligitur, qui solum amat naturalia, et sic sapit ex se; quando duo illi conjugio sunt consociati, amor conjugialis apud spiritualem est calor, et apud naturalem est frigus; quod calor et frigus non possint simul esse, et quod calor non possit incendere illum qui in frigore est, nisi hoc prius dissipetur, nec frigus influere in illum, qui in calore est, nisi hic prius amoveatur, patet; inde est, quod intestinus amor non dabilis sit inter conjuges, spiritualem et naturalem; sed quod possit dari amor intestini aemulus a parte conjugis spiritualis, ut in superiori Articulo dictum est: [2] at vero inter duos conjuges naturales non dabilis est amor intestinus, quia friget uterque; si calent, est ex incasto; hi tamen usque possunt separatis animis in domo cohabitare, et quoque effingere vultus sicut amoris et amicitiae inter se, utcunque mentes inter se discordant: apud hos affectiones externae, quae ut plurimum sunt opum et possessionum, aut honoris et dignitatum, possunt sicut ardere; et quia ardor ille inducit timorem pro jactura illarum, ideo sunt simulationes conjugiales illis necessitates, quae imprimis sunt, quae in Articulis XV. XVI. XVII, infra afferuntur; reliquae causae cum his enumeratae possunt aliquid commune habere cum causis apud spiritualem hominem, de quibus supra n. 280, sed modo si prudentia apud naturalem hominem sapit ex intelligentia.{1} @1. Prima editio: intelligentia (absque puncto)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church