Conjugial Love (Chadwick) n. 282

Previous Number Next Number See English 

282. XI: Quod sint propter emendationes, et propter accommodationes. Quod Simulationes conjugiales, quae sunt apparentiae amoris et amicitiae inter conjuges animis dissidentes, sint propter emendationem, est quia Spiritualis homo foedere matrimoniali copulatus cum Naturali, nihil aliud intendit quam emendationem vitae; quod ab illo fit per sermones sapientiae et elegantiae, et per favores genio alterius adblandientes; at si haec vane in ejus aures et mores cadunt, intendit accommodationes, propter conservationem ordinis in rebus domesticis, propter mutua auxilia, et propter infantes et liberos, et similia alia; nam dicta et acta, quae a spirituali homine procedunt, sapiunt ex justitia et judicio, ut supra n. 280, ostensum est. [2] Apud conjuges, autem, ex quibus non unus est spiritualis, sed ambo sunt naturales, simile potest dari, sed propter alios fines; si propter emendationem et accommodationem, est finis vel ut alter redigatur ad similitudinem suorum morum, ac ut suis desideriis subordinetur, vel propter aliqua officia, ut fiant inservientia suis, vel propter pacem intra domum, aut famam extra domum, vel propter favores speratos a conjuge, aut ab ejus agnatis, praeter fines alios; sed hi apud quosdam sunt ex prudentia rationis illorum, apud quosdam ex civilitate nativa, apud quosdam ex jucundis cupiditatum a nativitate familiarium, quarum jacturam timet, praeter plures, ex quibus assumpti favores sicut amoris conjugialis fiunt plus aut minus simulatorii. Dantur etiam favores sicut amoris conjugialis extra domum, et nulli intra domum, sed hi pro fine spectant famam utriusque, et si non hanc, sunt lusorii.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church