Conjugial Love (Chadwick) n. 287

Previous Number Next Number See English 

287. XVI: Quod sint propter varios favores exspectatos a conjuge, aut ab ejus cognatis, et sic propter timores jacturae illorum. Hoc fit imprimis in conjugiis dissimilis status et conditionis, de quibus videatur supra n. 250; sicut cum ducitur uxor opulenta, et haec recondit suos nummos in crumenis, aut gazas in hypothecis; et plus si audacter instat, quod ex debito mariti sit, ex suo censu et reditu sustentare domum; quod inde sint coactae similitudines amoris sicut conjugialis, communiter notum est. Similia fiunt cum uxore ducta, cujus parentes, cognati et amici, in officiis dignitatis, in negotiis lucri, et in operis mercium sunt, qui de statu ejus prosperiori possunt disponere; quod propter haec etiam sint simulationes amoris sicut conjugialis, communiter notum est. Quod haec et illae{1} sint propter timores jacturae illorum patet. @1. Prima editio: illa$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church