Conjugial Love (Chadwick) n. 288

Previous Number Next Number See English 

288. XVII: Quod sint propter excusationes naevorum, et inde evitationes infamiae. Naevi, propter quos conjuges timent infamiam, sunt plures, quidam sontici, et quidam non sontici; sunt naevi mentis, et naevi corporis leviores enumeratis in Capite priori, n. 252 et 253, quae causae separationis sunt; quare intelliguntur naevi, qui propter infamiam ab altero conjuge silentio premuntur: praeter hos, apud aliquos sunt contingentia crimina, quae poenis legis, si evulgarentur, subjecta sunt; ut taceatur defectus copiae, ex qua viri ex solito gloriantur. Quod talium excusationes ad evitandum infamiam, sint causae simulationis amoris et amicitiae cum conjuge, absque ulteriore confirmatione, patet.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church