290. XIX: Quod si apud uxorem non cessat favor, dum facultas apud virum, fieri possit amicitia aemulans conjugialem cum senescunt. Primaria causarum separationis animorum inter conjuges, est favor deficiens apud uxorem, cessante facultate apud virum, et inde amor; nam similiter sicut calores communicant inter se, etiam frigora: quod ex defectu amoris apud utrumque, cesset amicitia, et si pernicies rei familiaris in domo non timetur, etiam favor, a ratione et ab experientia constat. Si itaque vir tacite sibi imputat causam, et usque uxor in casto favore erga illum perseverat, potest inde resultare amicitia, quae quia est inter conjuges, apparet sicut amor aemulans conjugialem. Quod amicitia tanquam illius amoris detur inter conjuges senes, ex illorum contuberniis, commerciis, et consortiis tranquillis, securis, amabilibus, et comitate plenis, experientia testatur.