Conjugial Love (Chadwick) n. 291

Previous Number Next Number See English 

291. XX: Quod variae species apparentis amoris et amicitiae dentur inter conjuges, quorum unus est subjugatus, et inde subjectus alteri. Quod post exacta prima tempora conjugii inter conjuges oboriantur aemulationes de jure et potestate; de jure, quod secundum statuta pacti foederis sit aequalitas, et cuivis dignitas in officiis suae functionis; et de potestate, quod insistatur a viris in omnibus rebus domi superioritas, quia sunt viri, et foeminis sit inferioritas, quia sunt foeminae, inter cognita in Mundo hodierno sunt. Tales aemulationes hodie familiares non aliunde fluunt, quam ex nulla conscientia de amore vere conjugiali, et ex nulla perceptione sensus de beatitudinibus illius amoris; ex quarum absentia pro amore illo est cupido, quae mentitur illum amorem; ex hac cupidine, remoto genuino amore, profluit ambitus de potestate, qui quibusdam inest ex jucundo amoris dominandi, quibusdam implantatus est a sciis foeminis ante nuptias, et quibusdam est ignitus:{1} [2] Viri qui in hoc ambitu sunt, et post aemulationis vices imperium obtinent, redigunt uxores vel in possessionem sui juris, vel in obsequia sui arbitrii, vel in mancipia, quisque secundum ambitus illius gradum et qualificatum statum insitum et latentem apud se; si autem Uxores in hoc ambitu sunt, et post aemulationis vices imperium obtinent, redigunt maritos suos vel in aequalitatem juris secum, vel in obsequia sui arbitrii, vel in mancipia; at quoniam apud uxores, post obtentos imperii fasces ab illis, remanet cupido quae mentitur amorem conjugialem, refraenata ex lege et ex timore separationis legitimae, si potestatem suam ultra fas in nefas extendunt, ideo consociam vitam cum maritis agunt. [3] Qualis autem amor et amicitia inter dominam uxorem et maritum servum, tum qualis inter dominum maritum et uxorem servam, intercedit, non potest paucis verbis describi; imo si differentiae illarum conferrentur in species, et hae recenserentur, non sufficerent paginae; sunt enim variae et diversae, variae secundum ambitus naturam apud viros, similiter variae apud uxores; et diversae virorum ab illis, quae sunt apud foeminas; viri tales enim in nulla amicitia amoris sunt nisi fatua, et uxores in amicitia amoris spurii ex cupidine. Qua autem arte uxores potestatem super viros sibi comparant, in nunc sequente Articulo dicetur. @1. Prima editio: ignotus:$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church