Conjugial Love (Chadwick) n. 292

Previous Number Next Number See English 

292. XXI: Quod dentur conjugia infernalia in Mundo inter conjuges, qui interius sunt infensissimi hostes, et exterius sicut conjunctissimi amici. Vetor quidem ab uxoribus talis sortis, quae in Spirituali Mundo sunt, conjugia illa in lucem publicam sistere; timent enim ne illarum ars obtinendi potestatem super viros simul propaletur, quam tamen summopere cupiunt occultandam: sed quia excitor a Viris in illo Mundo ad detegendum causas sui intestini odii et quasi furoris illati in corda illorum contra uxores, ex clandestinis artibus illarum, velim solum adducere haec sequentia. Dixerunt viri, quod illis nesciis, contraxerint pro uxoribus terrificum timorem, ex quo non potuerunt aliter quam subjectissime obedire arbitriis illarum, et nutibus illarum obsequi plusquam vilissimi servi, sic ut facti sint sicut vappae; et quod ita facti sint pro uxoribus non modo illi, qui in nulla dignitate constituti sunt, sed etiam qui in magna, imo strenui et praeclari duces; et dixerunt quod post contractum illum terrorem non potuerint in illo ausu esse fari cum uxoribus nisi amice, et facere illis nisi quod placiti illarum est, tametsi odium internecinum in cordibus suis contra illas foverent; et adhuc, quod usque uxores cum illis comiter loquantur{1} et agant, et quibusdam suis petitis obtemperanter auscultent. [2] Nunc quia ipsi Viri permirati sunt, unde tale antipathicum in internis illorum, et tale sicut sympathicum in externis, obortum est, exploraverunt causas a foeminis, quibus secreta{2} illa ars fuit nota; et inquierunt, quod ex ore illarum hauserint, quod Mulieres alte apud se recondant scientiam, qua callent viros jugo sui imperii, si volunt, subjicere; et quod hoc fiat apud uxores rudes per increpationes et alternas faventias; apud alias per vultus duros et inamaenos continue, et apud similes aliter: at apud uxores politas per obnixitates petitionum per vices nunquam intermissas, et per resistentias pertinaces contra maritos si dura ab illis patiuntur,{3} insistentes juri suae aequalitatis ex lege, ex quo audacter obstinant se: imo quod si ejicerentur domo, redeant ex lubitu, ac instent similia; sciunt enim, quod viri ex sua natura nequaquam possint obnixitatibus suarum uxorum resistere, et quod post cessionem arbitriis illarum se submittant; et quod tunc uxores, sub imperio suo, civilia et blanda maritis exhibeant: causa genuina dominationis uxorum per hunc astum est, quod vir ex intellectu agat, et foemina ex voluntate, et quod voluntas possit obstinare se, non autem intellectus: dictum mihi est, quod pessimae hujus farinae, quae ambitu dominandi penitus inescatae sunt, obnixitatibus suis possint tenaciter inhaerere usque ad vitae agonem. [3] Audivi etiam excusationes a mulieribus illis, cur in exercitium hujus artis intraverint; dixerunt, quod in illud non intravissent, nisi praeviderint supremum contemptum, et futuram rejectionem, et inde exitium suum, si a maritis subjugarentur, et quod sic ex necessitate haec sua arma capesserint: his addiderunt hoc monitum pro viris, ut uxoribus sua jura relinquant, et dum alternis{4} in frigoribus sunt, non reputent illas ut viles infra ancillas; dicebant etiam quod plures ex suo sexu non sint in statu exercendi illam artem ex connata timiditate; sed adjeci, ex connata modestia. Ex his nunc notum factum est, quae conjugia intelliguntur per conjugia infernalia in Mundo inter conjuges, qui interius sunt infensissimi hostes, et exterius sicut conjunctissimi amici. @1. Prima editio: loquantut$ @2. Prima editio: secre a$ @3. Prima editio: patiunrur,$ @4. Prima editio: alrernis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church