Conjugial Love (Chadwick) n. 296

Previous Number Next Number See English 

296. I: Quod viro sit electio,{1} et non foeminae, est quia vir natus est ut sit intellectus, foemina autem ut sit amor; tum quia apud viros communiter est amor sexus, apud foeminas autem amor unius e sexu; ut et quia viris non indecens est loqui de amore, et propalare illum, et foeminis hoc indecens est; attamen usque foeminis est arbitrium electionis unius ex procis. Quod spectat primam causam, quod viris sit electio, quia nati sunt ad intellectum, est quia intellectus potest perspicere convenientias et disconvenientias, ac discernere illas, et ex judicio eligere conducibile; aliter apud foeminas, quia natae sunt ad amorem; his perspicacia illius lucis non est, et inde illis determinationes ad conjugium non forent nisi ex inclinationibus sui amoris; si scientia discernendi viros a viris illis est, usque fertur amor illarum ad apparentias. [2] Quod spectat alteram causam, cur viris et non foeminis est electio, [est] quod apud viros communiter sit amor sexus, et apud foeminas amor unius e sexu, et illis, quibus est amor sexus, est libera circumspectio, et quoque determinatio; aliter foeminis, quibus insitus est amor ad unum e sexu; ut confirmeris, quaere, si libet, viros ex obviis de conjugio monogamico, et de conjugio polygamico, et raro offendes aliquem, qui non pro polygamico responsurus est, et hic quoque est amor sexus; at quaere foeminas de conjugiis illis, et paene omnes, praeter prostibula, rejecturae sunt conjugia polygamica; ex quibus cluit, quod foeminis sit amor unius e sexu, ita amor conjugialis. [3] Quoad tertiam causam, quod viris non indecens sit loqui de amore, et propalare illum,{2} et quod hoc foeminis sit indecens, ex se patet; inde etiam sequitur, quod viris sit declaratio, et si declaratio etiam electio. Quod foeminis sit arbitrium electionis ex procis, notum est; sed haec species electionis est stricta et limitata, virorum autem extensa et illimitata. @1. Prima editio: ellctio,$ @2. Prima editio: illum;$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church