297. II. Quod virum oporteat ambire et rogare foeminam de conjugio secum, et non vicissim. Hoc est consequens post electionem; et praeterea ambire et rogare foeminas de conjugio, est in se honestum et decorum viris, non autem foeminis; si foeminae ambirent et rogarent, non modo vituperarentur, sed etiam post rogationes reputarentur ut viles, aut post conjugium ut libidines, cum quibus non dantur contubernia, nisi frigida et fastidiosa; quare sic conjugia verterentur in scenas tragicas; etiam uxores in laudem sibi vertunt, quod ad instantias rogationis virorum se sicut victas tradiderint: quis non praevidet, quod foeminae, si ambirent viros, raro acceptarentur, vel indigne repudiarentur, vel pellicerentur ad lascivias, et quoque pudicitiam suam prostituerent. Praeterea viris non aliquis amor sexus innatus est, ut supra evictum est, et absque amore illo, non est interior vitae amaenitas, quare ad exaltandum vitam suam per illum amorem, incumbit viris adblandiri foeminis, civiliter, officiose et humiliter ambiendo et rogando de dulci illo additamento vitae suae ab illis; venustas faciei, corporis et morum illius sexus, prae virili, addit quoque se ut voti debitum.