Conjugial Love (Chadwick) n. 298

Previous Number Next Number See English 

298. III. Quod foeminam oporteat consulere parentes, aut illos qui loco parentum sunt, et dein apud se deliberare, antequam consentit. Quod Parentes consulendi sint, est quia illi ex judicio, scientia et amore, deliberant et consulunt; ex Judicio, quia in aetate provecta sunt, et haec aetas pollet illo, et perspicit conformitates et inconvenientias. Ex Scientia, tam de proco quam de filia; de proco comparant sibi cognitiones, et de filia sciunt; quare juncto oculo de utroque simul concludunt. Ex Amore, quia consulere bonis filiae, et prospicere ejus domui, est quoque suae et sibi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church