Conjugial Love (Chadwick) n. 338

Previous Number Next Number See English 

338. V. Quod inde sit, quod Christiano non liceat nisi unam uxorem ducere. Hoc sequitur confirmatum ex confirmatis praecedentibus Articulis; quibus hoc adjiciendum est; quod genuinum Conjugiale mentibus Christianorum altius inscriptum sit, quam mentibus Gentium, quae Polygamiam amplexae sunt; et quod inde mentes Christianorum susceptibiliores illius amoris sint, quam mentes polygamorum; nam Conjugiale illud inscriptum est interioribus mentis Christianorum, quia agnoscunt Dominum et Divinum Ipsius, et exterioribus mentis illorum per Leges civiles.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church