339. VI. Quod Christianus, si plures uxores ducit, non modo adulterium naturale, sed etiam adulterium spirituale, committat. Quod Christianus, qui plures uxores ducit, adulterium naturale committat, est secundum Domini verba, quae sunt, Quod non liceat dimittere uxorem, quia ab initio creati sunt ut sint una caro; et quod qui dimiserit absque justa causa, et aliam duxerit, adulterium committat, Matth. XIX.3 ad 11. ita plus adhuc, qui non dimittit, sed retinet uxorem, et aliam superinducit. Haec a Domino lata Lex de Conjugiis ducit internam causam ex Conjugio spirituali; nam quicquid Dominus loquutus est, in se spirituale fuit; quod intelligitur per haec, "Verba, quae Ego loquor vobis, spiritus sunt et vita sunt," Joh. VI:63.{1} Spirituale quod inest, est hoc, quod per Polygamicum conjugium in Christiano Orbe, prophanetur Conjugium Domini et Ecclesiae; similiter Conjugium boni et veri; et insuper Verbum, et cum Verbo Ecclesia; ac prophanatio{2} illorum est Adulterium spirituale. Quod Prophanatio boni et veri Ecclesiae ex Verbo correspondeat Adulterio, et quod inde sit Adulterium spirituale, et quod falsificatio boni et veri similiter, sed in minori gradu, videatur confirmatum in Apocalypsi Revelata, n. 134. [2] Quod per Conjugia Polygamica apud Christianos, prophaneretur Conjugium Domini et Ecclesiae, est quia Correspondentia datur inter Divinum illud Conjugium et inter conjugia Christianorum, de qua videatur supra n. 116 ad 131;{3} quae correspondentia prorsus perit, si uxori adjungitur uxor, et cum illa perit, homo conjux non amplius est Christianus. Quod per Conjugia polygamica apud Christianos, prophaneretur{4} Conjugium boni et veri, est quia ex Spirituali hoc Conjugio derivantur conjugia in terris; et Christianorum conjugia a conjugiis aliarum gentium differunt in eo, quod sic bonum amat verum ac verum bonum, ac unum sunt, ita uxor et maritus; quare si Christianus uxorem uxori adjungeret, conjugium illud Spirituale apud se discinderet, proinde originem sui conjugii prophanaret, et sic Adulterium spirituale committeret; quod conjugia in terris ex Conjugio boni et veri deriventur, videatur supra n. 83 ad 102.{5} Quod Christianus per Conjugium polygamicum prophanaret Verbum et Ecclesiam, est quia Verbum in se spectatum est Conjugium boni et veri, et Ecclesia similiter, quantum haec est ex Verbo; videatur supra n. 128{6} ad 131. [3] Nunc, quoniam homo Christianus, qui{7} Dominum novit, Verbum habet, et Ecclesia illi est a Domino per Verbum, patet quod illi prae homine non Christiano facultas sit, ut possit regenerari, et sic fieri spiritualis, et quoque consequi amorem vere conjugialem, nam cohaerent. Quoniam illi ex Christianis, qui plures uxores ducunt, non modo adulterium naturale, sed etiam simul adulterium spirituale committunt, sequitur quod damnatio polygamorum Christianorum post mortem gravior sit damnatione illorum, qui modo adulterium naturale committunt; ad interrogationem de statu illorum post mortem, audivi responsum, quod Coelum pro illis prorsus occlusum sit; et quod appareant in Inferno sicut jacentes in aqua calida balnei in receptaculo, et quod ita appareant e longinquo, tametsi stant super pedibus, et ambulant; et quod illud sit illis ex intestina vecordia; et quod aliqui ex talibus projecti sint in voragines, quae in terminis Mundorum sunt. @1. Prima editio: V:63.$ @2. Prima editio: prophatio$ @3. Prima editio: 53 ad 102; sed in errore pro 83 ad 102, ut videtur, et hoc in errore pro nn. 116 ad 131, "De Conjugio Domini et Ecclesiae, et de Ejus Correspondentia"$ @4. Prima editio: prophanetur$ @5. Prima editio: 116 ad 131. sed in errore, ut videtur, pro nn. 83 ad 102, "De Origine Amoris Conjugialis ex Conjugio Boni et Veri"$ @6. Prima editio: L28$ @7. Prima editio: quia$