Conjugial Love (Chadwick) n. 461

Previous Number Next Number See English 

461. His adjicietur hoc Memorabile. Quondam loquutus sum cum Spiritu novitio, qui dum fuit in Mundo, de Coelo et Inferno multum meditatus est; per Spiritus novitios intelliguntur homines noviter defuncti, qui quia tunc sunt homines spirituales, vocantur Spiritus: ille ut primum intravit in Mundum Spiritualem, coepit de Coelo et Inferno similiter meditari, et sibi visus est, cum de Coelo, in gaudio, et cum de Inferno, in tristitia. Ille cum animadvertit se in Mundo Spirituali esse, statim quaesivit ubi Coelum et ubi Infernum, tum quid et quale unum et alterum; et responderunt, "Coelum est supra caput tuum, et Infernum est infra pedes tuos, nunc enim es in Mundo spirituum, qui est medius inter Coelum et Infernum; sed quid et quale Coelum et Infernum est, non possumus paucis describere:" et tunc quia flagrabat desiderio cognoscendi, projecit se super genua, et oravit devote ad Deum, ut instrueretur; et ecce apparuit Angelus ad dextram ejus, et elevavit illum, et dixit, "supplicavisti ut instruereris de Coelo et Inferno; Inquire et disce quid Jucundum, et cognosces;" et Angelus his dictis sublatus est. [2] Tunc Spiritus novitius secum dixit, "quid hoc, Inquire et disce quid Jucundum, et cognosces quid et quale Coelum et Infernum est:" sed e loco illo abiens circumvagatus est, et obvios alloquutus dixit, "dicite quaeso, si placet, quid Jucundum;" et dicebant aliqui, "quae qualis est haec quaestio; quis non scit quid Jucundum; estne gaudium et laetitia; quare jucundum est jucundum, unum sicut alterum; non scimus discrimen:" alii dicebant, quod jucundum esset risus mentis, "dum enim mens ridet, est facies hilaris, loquela jocularis, gestus ludens, et totus homo in jucundo:" aliqui autem dicebant, "Jucundum nihil aliud est, quam epulari et edere lautitias, ac bibere et vino generoso inebriari, et tunc confabulari de rebus variis, imprimis de ludis Veneris et Cupidinis.{1} " [3] His auditis, Spiritus novitius indignatus secum dixit, "haec responsa sunt rusticalia et non forensia; haec Jucunda non sunt Coelum nec Infernum; utinam conveniam Sapientes;" et abivit ab illis, et quaesivit, "ubi sunt sapientes;" et tunc visus est a quodam Spiritu Angelico, qui dixit, "percipio quod accensus sis desiderio sciendi id, quod est Universale Coeli et Universale Inferni, et quia hoc est Jucundum, deducam te super Collem, ubi quotidie conveniunt illi, qui rimantur Effectus, et illi qui investigant Causas, et illi qui explorant Fines; sunt tres Caetus, et illi qui rimantur Effectus vocantur Spiritus scientiarum, et abstracte Scientiae, et illi qui investigant causas, vocantur Spiritus intelligentiae, abstracte Intelligentiae; et illi qui explorant fines, vocantur Spiritus sapientiae, abstracte Sapientiae; directe supra illos in Coelo, sunt Angeli, qui ex finibus vident causas et ex causis effectus; ex his Angelis est tribus illis Caetibus illustratio:" [4] ille tunc Spiritum novitium prehendens manu duxit super Collem, et ad Caetum, qui erat ex illis, qui explorant fines, et vocantur Sapientiae; his dixit, "ignoscite quod ad vos ascenderim; causa est, quia a pueritia meditatus sum de Coelo et Inferno, et in hunc Mundum nuper veni, et quidam mihi tunc associati dixerunt, quod hic Coelum sit supra caput meum, et Infernum sub pedibus meis; sed non dixerunt, quid et quale unum et alterum; quare ex constante cogitatione de illis anxius factus oravi ad Deum; et tunc adstitit Angelus, et dixit, Inquire et disce quid Jucundum, et cognosces; inquisivi, sed adhuc in vanum; peto itaque, ut, si libet, doceatis me, quid jucundum;" [5] ad haec Sapientiae respondebant, "Jucundum est omne vitae omnibus in Coelo, ac omne vitae omnibus in inferno; illis qui in Coelo sunt, est Jucundum boni et veri; illis autem qui in Inferno sunt, est Jucundum mali et falsi; omne enim Jucundum est amoris, et Amor est esse vitae hominis; quare sicut homo est homo secundum quale sui amoris, ita est homo secundum quale sui jucundi; activitas amoris facit sensum jucundi; activitas ejus in Coelo est cum sapientia, et activitas ejus in Inferno est cum insania; utraque in suis subjectis sistit Jucundum; sunt autem Coeli et Inferni in oppositis Jucundis, quia in oppositis amoribus; Coeli in Amore et inde Jucundo benefaciendi, Inferni autem in Amore et inde Jucundo malefaciendi; si itaque cognoscis quid jucundum, cognosces quid et quale est Coelum et Infernum. Sed inquire et disce adhuc quid Jucundum ab illis, qui investigant causas, et vocantur Intelligentiae; sunt abhinc ad dextrum;" [6] et abivit, et accessit, et dixit causam adventus, et petiit ut instruerent quid Jucundum; et hi gavisi ab interrogatione dicebant, "verum est quod qui cognoscit Jucundum, cognoscat quid et quale est Coelum et Infernum; Voluntas, ex qua homo est homo, ne quidem punctulum fertur, nisi a jucundo, nam voluntas in se spectata, non est nisi quam affectus et effectus alicujus amoris, ita jucundi, est enim aliquod placitum, libitum et volupe, quod facit velle; et quia Voluntas agit Intellectum ad cogitandum, non datur minimum ideae cogitationis, nisi ab influo voluntatis jucundo: quod ita sit, est causa, quia Dominus per influxum a Se{2} actuat omnia animae et omnia mentis apud Angelos, spiritus et homines, et actuat per influxum amoris et sapientiae, et hic influxus est ipsa activitas, ex qua omne jucundum est, quod in origine sua vocatur beatum, faustum et felix, et in derivatione jucundum, amaenum et volupe, et in universali sensu Bonum. Sed Spiritus inferni apud se invertunt omnia, ita quoque Bonum in Malum, et Verum in Falsum, permanente jugiter Jucundo; nam absque permanentia jucundi, non est illis voluntas, nec sensatio, ita non vita: ex his patet, quid, quale et unde jucundum Inferni est, tum quid, quale, et unde jucundum Coeli est." [7] His auditis, deductus est ad Tertium Caetum, ubi erant qui rimantur effectus, et vocantur Scientiae; hi dicebant, "descende in Terram inferiorem, et ascende in Terram superiorem; in hac percepturus et sentiturus es Jucunditates angelorum Coeli, et in illa Jucunditates spirituum inferni." Sed ecce tunc ad distantiam ab illis hiabat Solum, et per hiatum ascendebant tres diaboli, apparentes igniti ex jucundo amoris illorum; et quia consociati cum novitio spiritu percipiebant, quod illi tres ex proviso ex Inferno ascenderint, dictum est illis, "ne accedite propius, sed e loco ubi estis, narrate aliquid de Jucundis vestris;" et dicebant, "scitote quod unusquisque, sive bonus sive malus sit, in suo Jucundo sit, bonus in sui boni jucundo, et malus in sui mali jucundo;" et quaesiverunt, "quid vestrum Jucundum;" dicebant, quod esset Jucundum scortandi, furandi, defraudandi, blasphemandi; et iterum quaesiverunt, "qualia sunt jucunda illa;" dicebant, quod sentiantur ab aliis sicut foetores ex stercoribus, et sicut putores ex cadaveribus, et sicut nidores ex urinis stagnatis; et quaesiverunt, "sunt illa vobis jucunda;" dicebant, "sunt jucundissima;" et dixerunt, "tunc estis sicut immundae bestiae quae in talibus degunt;" et responderunt, "si simus sumus, sed talia sunt delitiae narium nostrarum:" [8] et quaesiverunt, quid plura; dicebant, quod cuivis liceat in suo jucundo esse, etiam immundissimo, ut illud vocant, modo non infestet bonos spiritus et angelos; "sed quia ex jucundo nostro non aliter potuimus, quam illos infestare, conjecti sumus in ergastula, ubi patimur dira; inhibitio et retractio jucundorum nostrorum ibi, est quod vocatur cruciatus inferni; est quoque interior dolor:" tunc quaesiverunt, "cur infestavistis bonos;" dicebant, quod non potuerint aliter; est sicut furor invadat, cum vident aliquem Angelum, et sentiunt sphaeram Divinam circum illum; tunc dixerunt, "sic estis etiam sicut ferae;" et mox cum viderunt Novitium spiritum cum Angelis, supervenit diabolos furor, qui apparuit sicut ignis odii; quare ne damnum inferrent, in Infernum rejecti sunt. Post haec apparebant Angeli, qui ex finibus vident causas, et per causas effectus, qui in Coelo supra tres illos Caetus erant, et hi visi sunt in candida luce, quae per spirales flexus se devolvens, secum tulit rotundum sertum ex floribus, et posuit super Caput novitii Spiritus; et tunc ad illum facta est vox inde, "haec tibi laurea datur propter causam, quia a pueritia meditatus es de Coelo et Inferno." @1. Prima editio: veneris et cupidinis. (sed cf. VCR 570:2 in prima editione)$ @2. Prima editio: se$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church