Conjugial Love (Chadwick) n. 460

Previous Number Next Number See English 

460. XIV. Quod pellicatus libidini vagae praestet, modo non pangatur cum pluribus, nec cum virgine seu illibata, neque cum maritata, ac teneatur separatus ab amore conjugiali. Quando et apud quos pellicatus libidini vagae praestat, mox supra indigitatum est. I. Quod Pellicatus non pangendus sit cum pluribus, quam cum una, est quia cum pluribus polygamicum inest, quod inducit homini statum mere naturalem, ac detrudit hunc in sensualem, usque ut non possit in statum spiritualem, in quo erit amor conjugialis, elevari, videatur n. 338. 339. [2] II. Quod non pangendus sit cum Virgine seu illibata, est quia amor conjugialis apud foeminas unum agit cum illarum virginitate; inde est amoris istius castitas, puritas et sanctitas; quare illam alicui viro spondere et addicere, est dare tesseram quod illum in aeternum amatura sit; idcirco virgo illam ex nullo consensu rationali potest pacisci, nisi cum sponsione foederis conjugialis; est quoque illa honoris ejus corona; quare absque foedere conjugii praeripere illam, et postea dimittere, est aliquam virginem, quae potest sponsa et casta uxor fieri, meretricem facere, aut aliquem virum defraudare, ac utrumque damnosum est: idcirco qui virginem in pellicem sibi adjungit, potest quidem cohabitare cum illa, et sic illam in amicitiam amoris initiare, sed usque cum constanti intentione, si non moechatur, ut sit vel fiat sua uxor. [3] III. Quod pellicatus non pangendus sit cum maritata, quia hoc est adulterium, patet. [4] IV. Quod amor pellicatus tenendus sit separatus ab amore conjugiali, causa est, quia amores illi distincti sunt, et ideo non commiscendi; amor enim pellicatus est amor incastus, naturalis, et externus, at amor conjugii{1} est castus, spiritualis, et internus: amor pellicatus distinguit animas duorum, ac conjungit modo sensualia corporis; at amor conjugii unit animas, et ex unione animarum etiam sensualia corporis, usque dum ex duobus fiunt sicut unum, quod est una caro. [5] V. Amor pellicatus modo intrat in intellectum, et in illa quae ab intellectu pendent; at amor conjugii intrat etiam in voluntatem, et in illa quae a voluntate pendent, proinde in omnia et singula hominis; quare si amor pellicatus fit amor conjugii, non potest vir ex aliquo jure, absque violatione unionis conjugialis, recedere; et si recedit, et aliam ducit, amor conjugialis in{2} fractura ejus perit: sciendum est, quod amor pellicatus detineatur separatus ab amore conjugiali, per quod pellici non spondeat conjugium, nec illam in aliquam spem conjugii inducat. Praestat tamen, ut taeda amoris sexus cum uxore primum accendatur. @1. Prima editio: conjugii,$ @2. Prima editio: en$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church