483. His adjiciam aliqua e Mundo spirituali, quae memoratu digna sunt: Audivi{1} ibi, quod quibusdam Viris uxoratis sit libido scortandi cum foeminis{2} illibatis seu virginibus; quibusdam cum libatis seu scortis; quibusdam cum foeminis maritatis seu uxoribus; quibusdam cum talibus ex nobili prosapia, et quibusdam ex non nobili; quod ita sit, ex pluribus e variis Regnis in illo Mundo confirmatus sum. Cum meditatus sum de varietate talium libidinum, quaesivi, num dentur, qui omne jucundum captant cum uxoribus aliorum, et nullum cum foeminis innuptis; quare ut noscerem, quod dentur, adducti sunt ad me plures e quodam Regno, qui tenebantur loqui secundum libidinosum suum; hi dixerunt, quod illis unicum volupe et jucundum fuerit, et quoque sit, moechari cum aliorum uxoribus; et quod prospiciant sibi pulchras, et conducant illas sibi pro mercede grandi secundum opulentiam; ac utplurimum de mercede paciscantur cum illa sola: quaesivi, cur non sibi conducunt foeminas innuptas; dixerunt, quod hoc sit illis commune, quod in se vile est, cui nihil jucundi inest: quaesivi etiam, num uxores illae postea redeant ad suos viros, ac vivant cum illis; responderunt quod vel non, vel frigide, quia factae meretrices. [2] Postea interrogavi serio, num usquam cogitaverint, vel nunc cogitent, quod hoc sit adulterium duplicatum, quia dum uxorati sunt, hoc faciunt, et quod tale adulterium hominem ab omni bono spirituali depopuletur; sed ad haec plerique qui aderant, riserunt, dicentes, "quid bonum spirituale:" at institi, dicendo, "quid detestabilius est, quam animam suam cum anima mariti in uxore ejus commiscere; nostisne quod in semine sit anima viri;" ad haec averterunt se, et murmurabant, "quid hoc nocet ibi:" tandem dixi, "tametsi non timetis leges Divinas, numne Civiles;" responderunt quod non, "solum aliquos ex Ministerio Ecclesiastico, sed coram illis celamus hoc, et si non possumus, cum illis bene agimus." Postea vidi illos divisos in turmas, et ex his quosdam conjectos in infernum. @1. Haec paragraphus abhinc in prima editione signis citationis inclusa est.$ @2. Prima editio: foemi nis$