484. IV. Quod Adulterium triplicatum sit cum consanguineis. Hoc Adulterium vocatur triplicatum, quia duobus prioribus triplo gravius est. Quaenam Consanguinitates,{1} seu Reliquiae carnis, ad quas non appropinquandum est, Levit. XVIII:6 ad 17, recensitae videantur. Causae, quod haec Adulteria duobus supradictis triplo{2} graviora sint, sunt Internae et Externae; Causae internae sunt ex correspondentia illorum cum violatione Conjugii spiritualis, quod est Domini et Ecclesiae, et inde boni et veri; Causae externae autem sunt propter custodias ne homo fiat bestia: sed ad detectionem causarum non vacat hic progredi. @1. Prima editio: Consanguin tates,$ @2. Prima editio: trip o$