Conjugial Love (Chadwick) n. 485

Previous Number Next Number See English 

485. V. Quod quatuor gradus adulteriorum sint, secundum quos fiunt illorum praedicationes, inculpationes, et post mortem imputationes. Hi Gradus non sunt genera, sed intrant in unumquodvis, et faciunt discrimina ejus inter plus et minus malum aut bonum, hic num Adulterium cujusvis generis ex ratione circumstantiarum et contingentium, reputandum sit mitius aut gravius; quod circumstantiae et contingentia unumquamque rem varient, notum est. At usque aliter reputantur ab homine ex rationali ejus lumine, aliter a judice ex lege, et aliter a Domino ex statu mentis hominis; quare dicuntur praedicationes, inculpationes, et post mortem imputationes; nam ab homine secundum rationale ejus lumen fiunt praedicationes, a judice secundum legem fiunt inculpationes, et a Domino secundum statum mentis hominis fiunt imputationes; quod haec tria inter se valde differant, sine expositione videri potest: homo enim ex rationali evictione secundum circumstantias et contingentia potest aliquem absolvere, quem judex, dum judicium sedet, ex lege non potest, et quoque judex potest absolvere, qui post mortem damnatur; causa est, quia judex secundum facta sententiam statuit, at post mortem quisque judicatur secundum intentiones voluntatis et inde intellectus, et secundum confirmationes intellectus et inde voluntatis;{1} has et illas judex non videt; at usque utrumque judicium est justum, unum propter Societatis civilis bonum, alterum propter Societatis coelestis bonum. @1. Prima editio: vo untatis;$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church