486. VI. Quod Adulteria primi gradus sint adulteria ignorantiae, quae fiunt ab illis, qui nondum vel non possunt consulere intellectum, et inde inhibere illa. Omnia mala, ita quoque Adulteria in se spectata sunt simul Interni et Externi hominis; Internus intendit illa, et Externus facit illa; qualis itaque internus homo est in factis quae per externum fiunt, talia sunt facta in se spectata: sed quia internus homo cum sua intentione non apparet coram homine, unusquisque judicandus est in foro ex factis et loquelis secundum legem sancitam et ejus cautelas; interior sensus legis etiam a judice dispiciendus est. Sed exempla illustrent; si forte adulterium fit a puero adolescente, qui nondum scit quod adulterium sit plus malum quam fornicatio: si simile fit ab homine extremae simplicitatis: si fit a quodam qui a morbo orbatur acie judicii; aut a quodam, ut aliquibus fit, qui alternis delirat, et tunc in statu est in quo sunt actuales deliri: tum etiam si fit in insaniente ebrietate, et sic porro; quod tunc internus homo, seu mens, non in externo adsit vix aliter quam in irrationali, constat: horum adulteria praedicantur ab homine rationali secundum illas circumstantias; at usque ab eodem ut judice factor inculpatur et punitur ex lege; at post mortem imputantur illa ex praesentia, qualitate, et facultate intellectus in voluntate illorum.