94. VI: Quod Amor sexus sit externi seu naturalis hominis, et quod inde hic sit communis omni animali. Omnis homo nascitur corporeus, et fit interius et interius naturalis, et sicut amat intelligentiam fit rationalis, et postea si amat sapientiam fit Spiritualis; quid Sapientia per quam homo fit spiritualis, in sequentibus n: 130. dicetur. Nunc sicut homo progreditur a scientia in intelligentiam, et ab hac in sapientiam, ita etiam Mens ejus mutat suam formam, aperitur enim plus et plus, ac propius se conjungit cum Coelo, et per Coelum cum Domino; inde fit amantior veri et studiosior boni vitae. Si itaque subsistit in primo limine in progressione ad sapientiam, manet forma mentis ejus naturalis, et haec recipit influxum Sphaerae universalis, quae est Conjugii boni et veri, non aliter quam recipiunt illum subjecta inferiora Regni animalis, quae vocantur bestiae et aves; quae quia mere naturales sunt, fit ille homo illis similis, et sic consimiliter amat sexum sicut illae. Ita intelligitur hoc, quod amor sexus sit externi seu naturalis hominis et quod inde ille sit communis omni animali.