Conjugial Love (Chadwick) n. 95

Previous Number Next Number See English 

95. VII: Sed quod Amor conjugialis sit Interni seu spiritualis hominis; et quod hic sit proprius homini. Quod Amor conjugialis sit Interni seu spiritualis hominis, est quia quo plus homo fit intelligens et sapiens, eo plus fit{1} internus seu spiritualis; et eo plus perficitur ejus mentis forma, et haec forma recipit amorem conjugialem, percipit enim et sentit in hoc jucundum spirituale, quod intus beatificatum est, et ex hoc jucundum naturale, quod animam, vitam et essentiam trahit ex illo. @1. Prima editio (fortasse): sit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church