Heavenly Doctrine (Tafel) n. 267

Previous Number Next Number See English 

267. (XXI.) DE PROVIDENTIA. REGIMEN Domini in caelis et in terris vocatur Providentia; et quia omne bonum quod amoris et omne verum quod fidei, ex quibus salus, est ab Ipso, et prorsus nihil ab homine, inde patet quod Divina providentia Domini sit in omnibus et singulis quae ad salutem generis humani conducunt. Hoc ita docet Dominus apud Johannem, "Ego sum via, ..veritas, et vita" (xiv. 6);

et alibi, "Quemadmodum palmes non potest fructum ferre a se ipso nisi manserit in vite, ita (neque) vos, nisi in Me manseritis:....nisi a Me non potestis facere quicquam" (xv. 4, 5).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church