Heavenly Doctrine (Tafel) n. 90

Previous Number Next Number See English 

90. Quod ita sit, etiam Dominus docet apud Matthaeum;

Dixit enim illis qui in bono fuerunt, quod dederint Ipsi quod ederet, quod illi potaverint Ipsum, collegerint Ipsum, induerint Ipsum, visitaverint Ipsum, et in carcere venerint ad Ipsum: et dein, quod quantum fecerint uni ex fratribus suis minimis, Ipsi fecerint (xxv. 34-40). In illis sex bonis in spirituali sensu intellectis comprehenduntur omnia genera proximi. Inde etiam patet quod, cum amatur bonum, ametur Dominus, Dominus enim est a quo bonum, qui in bono, et qui ipsum Bonum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church