Arcana Coelestia (Elliott) n. 40

Previous Number Next Number See English 

40. Per 'reptilia, quae aquae producunt' significantur scientifica quae sunt hominis externi; per 'aves' in genere rationalia, tum intellectualia, quorum haec sunt hominis interni. Quod 'reptilia aquarum seu pisces' significent scientifica constat apud Esaiam, Veni et non vir; in increpatione Mea siccare faciam mare, ponam fluvios desertum; foetebit piscis eorum ab eo quod non aqua, et morietur siti; vestiam caelos atrore, 1 x2, 3:

manifestius adhuc apud Ezechielem ubi Dominus describit novum templum, seu in genere novam Ecclesiam, et hominem Ecclesiae seu regeneratum, nam unusquisque regeneratus est templum Domini, ita, Dominus Jehovah dixit ad me, Aquae istae, quae exibunt ad terminum versus orientem, et venient versus mare, in mare deductae, et sanabuntur aquae: et erit, quod omnis anima vivens, quae proreptabit, ad quodcumque ubi venit aqua fluviorum, vivet, et erit piscis multus valde, quia veniunt illuc aquae istae, et {1} sanabunt, et vivet omne, quo venit fluvius: et erit, stabunt super illo piscatores ab Engedi ad En-Eglaim, cum expansione retium erunt; secundum speciem suam erit piscis eorum, sicut piscis maris magni, multus valde, {x}xlvii 8-10:

'piscatores ab Engedi ad En-Eglaim cum expansione retium' significent eos qui docebunt hominem naturalem de veritatibus fidei. Quod 'aves' significent rationalia et intellectualia constans est apud Prophetas, ut apud Esaiam, Vocans ab ortu {2} volucrem, e terra longinqua virum consilii Mei, xlvi II:

apud Jeremiam, Vidi, et ecce non homo, et omnis {3} avis caelorum aufugerunt, iv 25:

apud Ezechielem, Plantabo surculum cedri altae, et attollet ramum, et faciet fructum, et erit in cedrum magnificam, et habitabunt sub illa omnis avis omnis alae, in umbra ramorum ejus habitabunt, xvii 23:

et apud Hosheam, ubi agitur de nova Ecclesia seu de regenerato, Et feriam illis foedus, in die illo, cum fera agri, et cum avi caelorum, et se movente humi, ii 18. Quod 'fera' non significet feram, nec 'avis' avem, unicuivis constare potest, quia Dominus novum foedus cum iis pangit. @ 1 Sch. has simply avem, but the Heb. ('ayit) ='a rapacious creature,' hence 'a bird of prey.' In A.R. 757 S. has avem, and states that this is 'in bono sensu.'$ @ 2 Probably a misprint for sanabuntur, as 994.$ @ 3 The Heb. ('oph), a wing, is used collectively to signify birds. In this case we find 'kal-oph,' which means birds of every kind.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church