41. Quicquid proprium est hominis, hoc nullam in se vitam habet, dumque sistitur videndum, apparet durum sicut osseum et nigrum; at quicquid a Domino, vitam habet, est in illo spirituale et caeleste, et dum sistitur videndum, apparet ut humanum vivum: et quod incredibile forte sed usque verissimum, quod unaquaevis vox, unaquaevis idea, et unumquodvis minimum cogitationis spiritus angelica, vivat; in singularissimis ejus est affectio procedens a Domino, Qui est ipsa vita: quare quae a Domino, habent vitam in se, quia fidem in Ipsum, et significantur hic per 'animam viventem'; tum habent speciem corporis hic significatam per 'se movens' seu 'reptans': at haec adhuc homini arcana sunt, sed quia agitur hic de anima vivente et se movente, hic solum memoranda.