18. Quod caelum sit ex humano genere, constare etiam potest ex eo, quod mentes angelicae et mentes humanae similes sint; utraeque gaudent facultate intelligendi, percipiendi, et volendi; utraeque ad recipiendum caelum formatae sunt: nam mens humana aeque sapit ac mens angelica; sed quod non tantum sapiat in mundo, est causa quia in corpore terrestri est, et in eo mens ejus spiritualis cogitat naturaliter, nam spiritualis ejus cogitatio quae etiam illi est aeque ac angelo, tunc defluit in naturales ideas spiritualibus correspondentes, et sic ibi percipitur: aliter vero cum mens hominis soluta est a vinculo cum illo corpore; tunc non amplius naturaliter sed spiritualiter cogitat, et cum spiritualiter, tunc incomprehensibilia et ineffabilia naturali homini cogitat, ita sicut angelus. Exinde constare potest, quod internum hominis, quod vocatur ejus spiritus, sit in essentia sua angelus.{1} Quod angelus sit in perfecta forma humana, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 73-77): cum autem internum hominis non apertum est supra, sed modo infra, tunc usque illud post solutionem a corpore est in forma humana, sed dira et diabolica; nam non spectare potest sursum ad caelum, sed modo deorsum ad infernum. (EX ARCANIS CAELESTIBUS.) @1 Quod totidem gradus vitae in homine sint, quot caeli, et quod aperiantur post mortem secundum ejus vitam (n. 3747, 9594). Quod caelum sit in homine (n. 3884). Quod homines, qui amoris et charitatis vitam vivunt, in se habeant sapientiam angelicam, sed tunc absconditam, et quod in illam veniant post mortem (n. 2494). Quod homo in Verbo dicatur angelus, qui recipit bonum amoris et dei a Domino (n. 10528).$