Last Judgment (Whitehead) n. 19

Previous Number Next Number See English 

19. Quod caelum et infernum sint ex humano genere, potuisset etiam ecclesia ex Verbo scire, ac id suae doctrinae facere, si admisisset illustrationem e caelo, et attendisset ad Domini verba ad latronem, Quod hodie cum Ipso esset in Paradiso (Luc. xxiii. 43);

et ad illa quae Dominus dixit de divite et Lazaro, Quod ille in infernum venerit, et inde locutus cum Abrahamo, et quod hic in caelum (Luc. xvi. 19-31):

tum quae Dominus locutus est ad Sadducaeos de resurrectione, Quod Deus non sit Deus mortuorum, sed viventium (Matth. xxii. 32):

ac praeterea ex fide communi omnium qui bene vivunt, imprimis ex fide eorum circa tempus mortis, quando non amplius in mundanis et corporeis sunt, quod credant se venturos iii caelum, ut primum abit vita corporis eorum; haec fides regnat apud omnes, dum non ex doctrina ecclesiae de resurrectione tempore ultimi judicii cogitant: inquire numne ita sit, et confirmaberis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church