Last Judgment (Whitehead) n. 20

Previous Number Next Number See English 

20. Qui de ordine Divino instructus est, etiam intelligere potest quod homo creatus sit ut fiat angelus, quia in eo est ultimum ordinis (videatur supra, n. 9), in quo formari potest id quod caelestis et angelicae sapientiae est, et quod potest redintegrari et multiplicari. Divinus ordo nusquam subsistit in medio, et ibi absque ultimo format aliquid, non enim est in suo pleno et perfecto, sed vadit ad ultimum: at cum est in suo ultimo, tunc format, et quoque per media ibi collata se redintegrat et producit ulterius, quod fit per procreationes: quapropter ibi est seminarium caeli. Hoc quoque intelligitur per illa quae de Homine et ejus creatione dicuntur in primo capite Geneseos (vers. 26-28), "Dixit Deus, Faciemus hominem in imaginem nostram, secundum similitudinem nostram...: et creavit Deus hominem in imaginem Ipsius, in imaginem Dei creavit illum; masculum et feminam creavit illos: et benedixit illis Deus, et dixit illis Deus, Fructificate et multiplicate vos:" "creare in imaginem Dei, et in similitudinem Dei," est conferre in illum omnia ordinis Divini a primis ad ultima, et sic facere illum quoad interiora mentis ejus angelum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church