21. Quod Dominus non modo quoad Spiritum, sed etiam quoad Corpus resurrexerit, est quia Dominus totum Humanum suum, cum fuit in mundo, glorificavit, hoc est, Divinum fecit: Anima enim, quae Ipsi a Patre, ex se ipsum Divinum fuit, et Corpus factum est similitudo Animae hoc est, Patris, ita quoque Divinum: inde est, quod Ipse secus ac ullus homo, quoad utrumque resurrexerit;{1} quod etiam manifestavit discipulis, qui credebant videre spiritum cum Ipsum, dicendo, "Videte manus meas et pedes meos, quod Ipse Ego sim: palpate Me et videte; nam spiritus non carnem et ossa habet, sicut Me videtis habere" (Luc. xxiv. {2}36-39);
per quae indicavit, quod non modo sit Homo quoad Spiritum, sed etiam quoad Corpus. (EX ARCANIS CAELESTIBUS.) @1 Quod homo resurgat tantum quoad spiritum (n. 10593, 10594). Quod solus Dominus etiam quoad Corpus resurrexerit (n. 1729, 2083, 5078, 10625).$ @2 36-39 pro "36, 37, 38"$