40. (VII.) QUOD OMNIA, QUAE IN APOCALYPSI PRAEDICTA SUNT, HODIE IMPLETA SINT. Nemo scire potest quid significant et involvunt omnia illa quae in Apocalypsi continentur, nisi sciat sensum internum seu spiritualem Verbi; nam quicquid ibi est, simili stilo conscriptum est quo sunt prophetica Veteris Testamenti, in quibus unaquaevis vox significat spirituale, quod non apparet in sensu litterae: praeterea illa, quae in Apocalypsi sunt, nec possunt explicari quoad sensum spiritualem nisi ab illo qui scit quomodo, cum ecclesia transactum est usque ad finem ejus, et hoc sciri non potest quam in caelo, et id est quod in Apocalypsi continetur: agitur enim in sensu spirituali Verbi ubivis de spirituali mundo, hoc est, de statu ecclesiae tam in caelis quam in terris; Inde est Verbum spirituale et Divinum: ille status est qui in suo ordine ibi exponitur. Inde constare potest quod illa, quae in Apocalypsi continentur, nusquam ab aliquo explicari queant, nisi cui revelatum est de successivis statibus ecclesiae in caelis: est enim ecclesia in caelis aeque ac in terris, de qua in sequentibus aliqua dicentur.