Last Judgment (Whitehead) n. 41

Previous Number Next Number See English 

41. Qualis ecclesia. Domini in terris est, non videri potest ab aliquo homine, quamdiu is in mundo vivit, minus quomodo deflexit a bono ad malum progressu temporis:causa est, quia homo, dum in mundo vivit, in externis est, et non videt nisi quae patent coram naturali ejus homine; qualis autem ecclesia est quoad spiritualia quae sunt ejus interna, non in mundo apparet; verum apparet, in caelo ut in clara die, quoniam angeli in spirituali cogitatione et quoque in spirituali visu sunt, et inde non nisi quam spiritualia vident; et praeterea omnes homines ibi simul sunt qui in mundo nati a principio creationis, ut supra ostensum est, et quoque omnes ibi distincti in societates secundum bona amoris et fidei (videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 41-50); inde est, quod status ecclesiae, et quoque progressiones ejus in caelo coram angelis pateant. Nunc quia ecclesiae status quoad amorem et fidem in Apocalypsi in sensu ejus spirituali describitur, ideo non potest aliquis scire quid omnia ibi in serie involvunt, nisi cui revelatum est e caelo, et simul cui datum est scire internum seu spiritualem sensum Verbi. Hoc asseverare possum, quod singula ibi, usque ad unumquamvis vocem, contineant in se sensum spiritualem, et quod in illo sensu omnia ecclesiae quoad spiritualem ejus statum a principio ad finem plene descripta sint: et quia unaquaevis vox ibi spirituale significat, ideo nulla vox potest deesse, quin series rerum in sensu interno inde mutationem patiatur; idcirco in fine illius Libri dicitur, "Si quis abstulerit ex verbis Libri prophetiae hujus, auferat Deus partem ejus e libro vitae, et ex civitate illa sancta, et ex iis quae scripta sunt in Libro illo" (cap. xxii. 19). Simile est cum Libris Verbi Veteris Testamenti. In illis etiam unaquaevis res, et unaquaevis vox, continet sensum internum seu spiritualem; quapropter nec ibi aliqua vox auferri potest. Inde est, quod ex Divina providentia Domini illi Libri integri conservati sint usque ad iotam a tempore quo conscripti, per curam plurium qui singularissima ibi numeraverunt; hoc provisum est a Domino ob sanctitatem, quae cuivis iotae, litterae, voci, et rei ibi inest.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church