31. Et quoque in Symbolo Athanasii:
Ascendit ad caelos; sedet ad dextram Dei Patris omnipotentis; inde venturus est judicare vivos et mortuos.....Et reddituri [sunt] de factis propriis rationem. Et qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam; qui vero mala, in ignem aeternum" (Formula Concordiae, [Lipsiae, 1756,] pag. 1, 2, 4). [1]Praeterea Articuli Smalcaldici similiter docent,-
Jesus Christus "ascendit [2]ad caelos, sedet ad dextram Dei,....venturus judicare vivos et mortuos,"-
sicut de his Symbolum Apostolicum, Nicaenum, Athanasianum; et Catechismus noster, [Formula Concordiae,] p. 303, [similiter] docet. Pariter ex Confessione Augustana:
"Ascendit ad caelos, ut sedeat ad dextram Patris, et perpetuo regnet et dominetur omnibus creaturis.....Idem Christus palam est rediturus, ut judicet vivos et mortuos, etc., secundum Symbolum Apostolorum" ([Formula Concordiae,] p. 10). Lutherus [similiter docet] (in Catechismo Minore, p. 371 ; Confess. Aug., p. 10, 14).