Invitation to the NC (Buss) n. 34

Previous Number Next Number See English 

34. Adventus Domini est secundum ordinem quod non prius veniet ver quam post hiemem, non prius mane quam post noctem, quod non gravidae solatium et gaudium quam post dolorem; quod solatia post tentationes, quod sane vivet post mortificationem; sicut et Dominus dicit, "[3]Nisi granum........moriatur" etc. (Joh. xii. 24). Ipse Dominus ostendit exemplar hujus ordinis, quod Se passus [sit] crucifigi et mori, et postea resurrexit; hoc exemplar significat statum Ecclesiae........Hoc quoque involvitur per statuam visam Nebuchadnezari, quod postremo Lapis factus in magnam Petram; tum per quatuor bestias ex mari; [1]tum quod ibi de gente illa horribili; (quae explicentur;) per quatuor aetates priscis notas, [2]auream, argenteam, cupream et ferream: per cujusvis hominis aetates, ab infantia ad senectam; est tunc finis vitae corporis; [3]venit vita spiritus, quae est vita tum omnium illorum qui bene vixerunt. Ita etiam est cum caelo quod prius absumetur (Apoc. xxi. 1, 2): similiter cum Ecclesia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church