35. Quod Petro datae sint claves regni caelorum, est quia repraesentavit Dominum quoad Divinum Verum; et hoc intelligitur per "petram" in universa Scriptura Sacra: quare [dicitur], "Super hac petra" (hoc est, super hoc Divino vero) "aedificabo Ecclesiam meam," scilicet, quod Dominus sit "FILIUS DEI VIVENTIS." (Ostendetur ex Verbo quod "petra" hoc [4]significet.) ("Petra" in Verbo:-Exod. xvii. 6; xxxiii. 21, 22: Num. xx. 8-11: Deut. viii. 15; xxxii. 4-37: 1 Sam. ii. 2: 2 Sam. xxii. 2, 3, 32, 47; xxiii. 3: Psalm xviii. 3, 32, 47 [Bib. Angl. 2, 31, 46]; xxviii. 1; xxxi. 3, 4 [B.A. 2, 3]; xl. 3 [B.A. 2]; xlii. 10 [B.A. 9]; lxii. 3, 8 [B.A. 2, 7]; lxxviii. 16, 20, 35; lxxxix. 27 [B.A. 26]; xcii. 16 [B.A. 15]; xciv. 22; xcv. 1; cv. 41: Esai. ii. 10; xxii. 16; xlii. 11; li. 1: 1 Cor. x. 4.) ("Fissurae petrae" sunt falsificata vera:-Apoc. vi. 15, 16: Esai. ii. 19: Jerem. xvi. 16: Cant. ii. 14: Esai. xlviii. 21: Jerem. xxiii. 29; xlix. 16: Obad. vers. 3; praeter apud Evangelistas.) Ita quoque aliqui Patres explicarunt hoc (videatur Formula Concordiae, pag. 345).