Invitation to the NC (Buss) n. 39

Previous Number Next Number See English 

39. Quod miracula hodie non fiant, propter causas de quibus in Vera Christiana Religione [n. 501]; quare [1]Dominus (Matth. xxiv. 24) dicit quod seductura sint. Tum quid communius apud Romano-Catholicos quam implere monumenta sanctorum, et parietes monasteriorum miraculis, quot non laminae aureae et argenteae in monumento Antonii Paduae? Quid non ubi tres Sapientes dicuntur sepulti? [quid non] Pragae? quid non alibi? Quid inde aliud quam elusiones? [2]Tot illis miraculis plus est, quod in mundo spirituali loquor cum angelis et spiritibus, quod descripseram status caeli et inferni, et vitae post mortem, tum quod mihi apertus sit sensus spiritualis Verbi, praeter plura: hoc commercium nulli prius, quantum scio, a Domino concessum fuit:-indicia quod hoc propter novam Ecclesiam, quae corona est omnium Ecclesiarum, et quae duratura in aeternum.-Quod esse in mundo spirituali, videre mirabilia caeli, et miseranda inferni, et ibi in ipsa luce Domini in qua sunt angeli, praestat omnibus miraculis. Testimonia quod ibi sim, videantur in copia in libris meis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church