Invitation to the NC (Buss) n. 40

Previous Number Next Number See English 

40. Quod Ecclesia se in tantis falsis immerserit ut non aliquod verum superstes sit, et quod sit sicut navis naufraga cujus mali summitas solum exstat, est unica causa, quia hactenus non adiverunt Dominum immediate; et cum Ipse non immediate aditur, non potest ullum verum in sua luce apparere: causa est quia Dominus est Verbum, hoc est, omne Divinum Verum in Verbo, et solus est Lux quae illuminat omnes, ut Ipse docet; et omne verum Verbi non lucet aliunde quam a solo Domino. Illa lux est quae intelligitur per spirituale; quare cum illa lux non [3]illi est, non in intellectu hominis est aliquid spirituale, sed mere naturale: et naturalis homo non videt nisi inverse omnia quae continent [1]spirituale; videt falsum loco veri: quare dum legit Verbum, flectit omnia ibi ad [2]sua falsa et sic [3]falsificat vera, et in his delectatur: nam mens naturalis humana [est] in talibus quae mundi et sui sunt; unice delectatur talibus; quae nisi illis inest lux spiritualis, transfert illa ad talia quae mundi et sui sunt, quae ponit primo loco; et sic non modo fugit spiritualia, et abscondit illa, sed etiam postea subsannat illa. Fides non aliunde est spiritualis, seu vocari potest spiritualis, nisi ex veritatibus quas continet [4]sit in luce a Domino; nisi inde, est fides naturalis, quae non conjungit nec salvifica est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church