10060. `Et accipies de sanguine ejus': quod significet Divinum Verum procedens ex Divino Bono Domini in caelis, constat ex significatione `sanguinis' cum de sacrificio et holocausto, quod sit Divinum Verum, de qua supra n. 10,026, 10,033, hic Divinum Verum procedens ex Divino Bono Divini Humani Domini, communicatum et receptum in caelis, nam de hoc in nunc sequentibus agitur. Dictum est supra n. 10,057 quod bini status sint homini qui regeneratur, primus cum implantatur verum, et hoc conjungitur bono, alter cum (o)homo in bono est, et ex bono agit; cum in hoc statu est, tunc vera apud illum procedunt ex bono, nam ex bono spectat illa, {1} loquitur illa, ac agit illa; in singulis tunc est bonum sicut anima in homine, aut sicut cor in corpore, quod etiam a sapiente {2} percipitur ex loquelis et ex actibus eorum qui in bono sunt; ex hac idea regenerationis hominis aliquantum cogitari potest de glorificatione Humani Domini, nam Dominus ad instar sicut glorificavit Humanum Suum, etiam regenerat hominem, n. (x)3138, 3212, 3296, 3490, 4402, (x)5688; primus enim status glorificationis Humani Ipsius fuit implantatio Divini Veri, ac unitio ejus cum Divino Bono; inde Dominus cum in mundo fuit, Humanum Suum fecit Divinum Verum, et quoque per unitionem cum Divino Bono, quod in Ipso, fecit illud Divinum Bonum, videantur citata n. 9199 fin., 9315 fin.; secundus status glorificationis Ipsius est quod ex Divino Bono procedat Divinum Verum, quod est Divinum Ipsius in caelis. Primus status glorificationis Humani Domini describitur in sensu interno per illa quae de sacrificio {3} ex juvenco, et de holocausto {4} ex ariete primo, (o)dicta sunt, de quibus in hoc capite vers. 10-18; secundus autem status describitur per illa quae de ariete secundo, (o)qui vocatur aries impletionum, nunc sequuntur. Inde patet quod per `sanguinem' hic significetur Divinum Verum procedens ex Divino Bono Domini, communicatum et receptum in caelis. @1 i et$ @2 After percipitur$ @3 i per repraesentativa sacrificii$ @4 Holocausti$