10061. `Et dabis super auriculam auris Aharonis, et super auriculam auris filiorum ejus dextrae': quod significet omne perceptivum Divini Veri procedentis ex Divino Bono Domini in caelis, constat ex significatione `sanguinis qui dabatur super auriculam auris' quod sit Divinum Verum in caelis (o)et in Ecclesia procedens ex Divino Bono Domini, de qua nunc supra n. 10,060; ex significatione `auris' quod sit perceptivum, de qua n. 9397, hic perceptivum Divini Veri {1} in caelis (o)et in Ecclesia, nam omne perceptivum ibi est illius {2}; in specie hic intelligitur perceptivum in regno caelesti {3}, nam ibi (x)percipitur verum ex bono, videantur citata n. 9277; ex significatione `auriculae,' quae est extremum auris, quod sit totum seu omne, nam sicut per primum seu supremum significatur totum seu {4} omne, ita quoque per ultimum seu extremum, videatur supra n. 10,044; et ex significatione `dextrae auris' quod sit perceptivum veri ex bono; quod `auris dextra' id sit, est causa quia illa quae a dextro latere hominis sunt correspondent bono ex quo vera, et quae a sinistro, correspondent veris per quae bonum, n. 9604 {5}, 9736; ita in cerebro, ita in facie (c)et in organis sensoriis ibi, ita in pectore, ita in lumbis, ac ita in pedibus; [2] qui hoc arcanum non scit nequaquam scire potest cur mandatum {6} quod sanguis daretur super auriculam auris dextrae, super pollicem manus dextrae, et super pollicem pedis dextri Aharonis et filiorum ejus; et quod ex ariete (o)hoc praeter adipem armus dexter adoleretur super altari, de quo in sequentibus hujus capitis, vers. 22, 25; similiter quod sanguis e sacrificio daretur super auriculam auris dextrae mundandi a lepra, ac super pollicem manus dextrae, (c)et super pollicem pedis dextri ejus; et quod sacerdos oleum ex logo funderet super volam suam sinistram, ac intingeret digitum dextrum oleo quod super vola ejus sinistra, et spargeret id digito suo dextro septem vicibus coram Jehovah, Lev. xiv 14-18, 25-28. Nec scire potest quid significat quod Dominus dixerit ad discipulos cum piscarentur, quod mitterent rete in dextras partes navigii, (c)et cum miserunt, quod tantum ceperint, ut prae multitudine piscium non valuerint trahere rete, Joh. xxi 6; per hoc repraesentabatur quod ex bono agere et docere sit concludere innumerabilia quae veri sunt, non autem vicissim. Illi etiam qui in veris sunt ex bono, intelliguntur per oves quae a dextris, at {4} qui in veris sunt et non ex bono, intelliguntur per hircos qui a sinistris, Matth. xxv 32. [3] Per `dextram' etiam intelliguntur qui in luce veri sunt ex bono, apud Davidem, Tui caeli, et Tua terra; orbem et plenitudinem ejus Tu fundasti, septentrionem et dextram Tu creasti, Ps. lxxxix [12,] 13 [A.V. 11, 12];
per `caelos,' `terram,' et `orbem,' significatur Ecclesia, n. 9325, per `plenitudinem' omne verum et bonum, quae faciunt Ecclesiam, per `septentrionem' illi (o)ibi qui in statu obscuro sunt quoad verum, n. 3708, et per `dextram' illi qui in luce veri sunt ex bono, ita simile quod per meridiem, n. 9642. Inde constare potest quid per `sedere a dextris Dei,' ubi de Domino, significatur, Ps. cx 1, 5; Matth. xxvi 63, 64; Marc. xii 36, xiv 61, 62; Luc. xx 42, 43; quod nempe Divina Potentia per Divinum Verum procedens ex Divino Bono Ipsius, (o)n. 3387, 4592, 4933, 7518, 8281, 9133. [4] Quoniam pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita quoque dextrum et sinistrum, et in eo sensu `dextrum' significat malum ex quo falsum, et `sinistrum' falsum per quod malum, ut apud Sachariam, Vae pastori nihili deserenti gregem! gladius super bracchio ejus, et super oculo dextro ejus; bracchium ejus arescendo {5} arefiet, et oculus dexter ejus caligando caligabit, xi 17;
`bracchium' ibi pro potentia veri applicati ad confirmandum malum, de qua {6} potentia quia est nihili, dicitur quod `arescendo arefiet'; et `oculus dexter' est scientia boni applicati ad confirmandum falsum, de qua (d)scientia, quia {7} est nihili, dicitur quod `caligando caligabit'; `pastor' est qui docet vera, et per illa ducit ad bonum, n. 343, (x)3795, 6044, inde `pastor nihili' est qui docet, ac {8} ducit ad malum `bracchium' est potentia quae veri ex bono, n. 4931, 4937, 7205, at `bracchium pastoris nihili' est nulla potentia; `oculus' est intellectus (c)et perceptio veri, n. 4403-4421, 4523-4534, 9051, at `oculus dexter pastoris nihili' est scientia boni absque intellectu et perceptione ejus, quia applicatur ad falsum; `caligo' est falsum (o)ex malo, n. 7711: [5] apud Matthaeum, Jesus dixit, Si oculus tuus dexter scandalizaverit te, erue illum, et abjice abs te; et si dextra tua scandalizaverit te, amputa illam et abjice abs te; melius est tibi [ut] unum membrorum tuorum pereat, et non totum corpus tuum conjiciatur in gehennam, v 29, 30;
`oculus dexter' est intellectus et fides falsi ex malo, et `dextra' est ipsum falsum ex malo; quisque scire potest quod hic non oculus per oculum intelligatur, et non dextra per dextram, et quod oculus scandalizans non {9} eruendus, et dextra scandalizans (o)non amputanda, nam inde nihil salutis homini: apud Johannem, Bestia dedit omnibus {10} characterem super manum dextram, aut super frontes eorum, (o)Apoc. xiii 16;
`dextra' hic est falsum {11} ex malo, et `frons' est amor mali ex quo falsum; quod `frons' sit amor caelestis, et inde in opposito sensu amor infernalis, videatur n. 9936. @1 ex Divino illo Vero$ @2 inde$ @3 i Domini$ @4 et$ @5 i fin.$ @6 i est$ @7 arefaciendo IT$ @8 quae$ @9 i etiam$ @10 at$ @11 Before oculus$ @12 facit ut omnibus det$ @13 fides falsi$