Arcana Coelestia (Elliott) n. 1015

Previous Number Next Number See English 

1015. Quod 'fructificamini et multiplicamini' significent incrementa boni et veri in interiore homine, et quod 'fructificari' praedicetur de bonis et 'multiplicari' de veris, constat ab illis quae ostensa sunt prius ad vers. 1 hujus capitis ubi eadem verba: quod haec apud interiorem hominem, constare potest ab illis quae sequuntur ubi iterum dicitur multiplicamini, quae repetitio supervacanea foret quia superflua, si non aliquid peculiare distinctum a priore significaretur; ex quibus, et ab illis quae hactenus dicta sunt, constat quod hic fructificatio et multiplicatio praedicetur de bonis et veris apud terrorem hominem. Interior homo dicitur quia, ut supra ostensum, homo quoad caelestia et spiritualia quae solius Domini sunt, est internus homo; at quoad rationalia est interior seu medius inter internum et externum; et quoad affectiones boni et quoad scientifica memoriae est externus; [2] quod talis homo sit, ostensum est in praemissis hujus capitis n. 978, sed quod hoc nesciat cum in corpore vivit, est quia in corporeis est; inde ne quidem novit quod interiora sint, minus quod ita ordine distincta sint; at si velit reflectere, satis ei constare potest cum in cogitatione abstracta est a corpore et quasi in spiritu suo cogitat. Quod fructificatio et multiplicatio praedicetur de interiore homine seu de rationali, causa est quia operatio interni hominis non sentitur nisi communissime in interiore, nam indefinita singularia sunt quae sistunt unum quoddam commune, et quidem communissimum in ejus interiore homine; quae singularia quam indefinita sunt et quomodo se habent et sistunt communissimum quoddam obscurum, constare potest ab illis quae ostensa prius n. 545.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church