Arcana Coelestia (Elliott) n. 1016

Previous Number Next Number See English 

1016. 'Effundimini in terram et multiplicamini in ea': quod significent incrementa boni et veri in externo homine, qui est terra, et quod 'effundi' praedicetur de bonis, et 'multiplicari' de veris, ex illis quae mox dicta sunt, constat; tum ex significatione 'terrae' quod sit externus homo, de quibus videantur quae dicta et ostensa sunt ad vers. 1 hujus capitis n. 983. [2] Quod effundi in terram, et sic multiplicari in ea dicatur, ita se res habet: apud regeneratum hominem nihil multiplicatur in externo ejus homine, hoc est, nihil boni et veri incrementa capit nisi per charitatis effectum; charitas est quasi calor tempore veris seu aestatis, qui facit ut gramina, herbae et arbores crescant; absque charitate seu calore spirituali nihil crescit, quare hic primum dicitur 'effundimini in terram,' quod praedicatur de bonis quae sunt charitatis, per quae multiplicatio boni et veri; quisque capere potest quomodo hoc se habet; nihil apud hominem crescit et multiplicatur nisi sit aliqua affectio; affectionis jucundum facit ut non solum radicem agat sed etiam crescat; secundum affectionis aspirationem omnia fiunt; [3] quod amat homo, hoc libenter arripit, retinet et custodit; ita omnia quae favent alicui affectioni; quae non favent, ea homo nihil curat, respicit sicut nihil, immo rejicit; sed qualis affectio, talis multiplicatio; apud regeneratum est affectio boni et veri ex charitate a Domino donata, quare quicquid favet affectioni charitatis, hoc arripit, retinet et custodit, et ita confirmat se in bonis et veris; quae significantur per 'effundimini in terram, et multiplicamini.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church