Arcana Coelestia (Elliott) n. 1017

Previous Number Next Number See English 

1017. Quod talis multiplicatio sit qualis affectio, inserviat pro exemplo, qui capit principium quod sola fides salvet si vel nullum opus charitatis facit, hoc est, si vel nullam charitatem habeat, et sic fidem separat a charitate; ex causa non solum principii capti ab infantia, sed etiam quia putat, si quis diceret opera charitatis seu charitatem esse essentiale fidei et sic viveret plus, quod non possit aliter quam meritum ponere in operibus, quod tamen est falsum; ita rejicit charitatem et nihili facit charitatis opera, et solum manet in idea fidei, quae est nulla absque suo essentiali quod est charitas; is dum confirmat apud se principium hoc, nusquam facit ex affectione boni sed ex affectione jucundi quod vivere in licentia cupiditatum possit; et qui inter eos confirmat id multis, is non facit ex affectione veri sed ex gloria sui, ut inde aliis major, doctior et sublimior videatur, et sic inter honoratos et divites elevetur, ita ex jucundo affectionis; quod jucundum facit ut multiplicentur confirmantia, nam ut dictum, qualis affectio, talis multiplicatio. In genere cura principium est falsum, ex eo nusquam nisi falsa consequi possunt, omnia enim conformant se principio; immo, quod scio ab experientia, de qua, ex Divina Domini Misericordia, alibi, ii qui se confirmant in talibus principiis de fide sola et in nulla charitate sunt, nihil curant, et quasi non vident, omnia illa quae Dominus de amore et charitate toties locutus est; ut Matth. iii 8, 9; v 7, 43-48; vi 12, 15; vii 1-20; ix 13; xii 33; xiii 8, 23; xviii 21 ad fin.; xix 19; xxii 34-39; xxiv 12, 13; xxv 34, 40, 41, (x)45; Marc. iv 18-20; xi 13, 14, 20; xii 28-34; Luc. iii 8, 9; vi 27-38, 43 ad fin.; vii 47; viii 8, 14, 15; x 25-28; xii 58, 59; xiii 6-9; Joh. iii 19, 21; v 42; xiii 34, 35; xiv 15, 21, 23; xv 1-17; xxi 15-17.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church