Arcana Coelestia (Elliott) n. 10258

Previous Number Next Number See English 

10258. `Et (x)casiam': quod significet verum adhuc interius ex bono, constat ex significatione `casiae' quod sit verum interius interni hominis; quod `casia' id sit, patet ex illis quae supra dicta et ostensa sunt, nam caelestia {1} eo ordine sequuntur ab extremo ad intimum; quare est intimum verum, quod per `casiam' significatur, est enim quartum in ordine. Quod `casia' sit verum ex bono, est quia intimum verum procedit immediate ex bono, et conjunctim agit cum bono {2}in inferioribus, quod fit cum intellectuale prorsus unum agit cum {3}voluntate, sic ut non internoscatur num sit ex hoc vel num ex illo; caelestia {4}etiam, quo interiora sunt eo perfectiora sunt, nam crescit omnis perfectio versus interiora, et omnis perfectio {5}est ex bono, hoc est, per bonum a Domino. [2] Memoratur casia inter illa quae significant caelestia, apud Ezechielem, Dan et Javan netum in negotiationibus tuis dederunt, ferrum tersum, casia, et calamus in negotiatione tua fuit, (x)xxvii 19;

ibi agitur de Tyro, per quam significantur cognitiones veri et boni in Ecclesia, videatur n. 1201, et per `Dan et Javan' illi qui in cognitionibus caelestium sunt; `ferrum tersum' est verum ultimum caeleste, et `casia' est verum intimum. [3] Casia alibi non memoratur in Verbo, sed `kesia' apud Davidem, quae etiam est species casiae, Unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae, myrrha, aloe, kesia omnes vestes tuas, Ps. xlv 8, 9 [A.V. 7, 8];

agitur in toto illo psalmo de Domino, et quidem de glorificatione Humani Ipsius; qui non scit sensum internum Verbi, nequaquam scire potest quid significatur per `ungere myrrha, aloe, et kesia omnes vestes' ubi agitur de Domino; quod non intelligantur vestes, patet, nec myrrha, 4 aloe, et kesia, quibus unctae, sed quod Divina Vera ex Divino Bono, quae Dominus induit quoad Humanum Suum; unctio enim non aliud erat quam repraesentativum Divini Boni in Divino Humano Domini, inde per `myrrham, (x)aloen, et kesiam' significantur Divina Vera in suo ordine procedentia ex Divino Bono quod in Ipso; inde per `vestes' significatur Divinum Humanum Ipsius, (m)nam sive dicas Divinum Humanum Domini sive Divinum Verum, idem est, quoniam Dominus cum in mundo erat, {6}fuit ipsum Divinum Verum, et cum exivit e mundo, Se fecit Divinum Bonum, ex quo Divinum Verum, videatur in numeris citatis n. 9199 fin., 9315 fin.;(n) id etiam in Verbo vocatur `vestis' quod investit aliud, quodcumque id sit; simile per vestes Domini significatur apud Esaiam lxiii 2, 3, et quoque alibi; quod `vestes' significent vera investientia bonum, videatur n. 2576, 4545, 4763, 5248, 5319, 5954, 9093, 9212, 9216, 9952. Inde nunc patet quod per `kesiam' ibi, quae est species casiae, significetur Divinum Verum, quod immediate procedit ex Divino Bono, quod verum est intimum verum. @1 i in$ @2 prae$ @3 voluntario$ @4 enim$ @5 After bono$ @6 A is possibly fecit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church