10259. `Quingenta': quod significet plenum, constat ex illis quae supra n. 10,253 ostensa sunt. Quod quingenta in siclo sanctitatis desumpta sint ex myrrha, ac quingenta ex casia, {1}at modo quinquaginta et ducenta ex cinnamomo aromatico, et ex calamo {2}aromatico, erat causa quia `myrrha' significabat verum sensuale, quod est verum ultimum in ordine, et `casia' verum quod immediate procedit ex bono, quod est verum intimum; at `cinnamomum aromaticum' et `calamus aromaticus' significabant vera interiora, quae sunt media; et ex ultimo et intimo erit plenum, ex mediis autem quantum correspondens, media enim se habebunt ad primum et ultimum correspondenter. @1 et$ @2 odorato$