Arcana Coelestia (Elliott) n. 10330

Previous Number Next Number See English 

10330. `Et implevi illum Spiritu Dei': quod significet influxum ac illustrationem ex Divino Vero quod ex Divino Bono Domini, constat ex significatione `implere Spiritu Dei' quod sit influxus (c)et illustratio ex Divino Vero, `implere' enim, cum de Jehovah, est influxus, et apud hominem illustratio; ac `Spiritus Dei' est Divinum Verum quod ex Divino Bono Domini. Quod `implere' cum de Jehovah seu Domino, sit influxus, et apud hominem illustratio, est quia influxus praedicatur de omni bono et de omni vero, quod e caelo a Domino; et quia influxus ille illustrat hominem, praedicatur illustratio de homine; quod Divinum illud Verum procedens a Divino Bono Domini sit Spiritus Dei, videatur n.9818. [2] Quoniam pauci sciunt quomodo se habet cum influxu Divini Veri, et cum illustratione inde apud hominem, licet hic aliqua de illis dicere: quod omne bonum amoris et verum fidei non sit ab homine, sed e caelo {1} a Divino ibi apud illum, notum est in Ecclesia, etiam quod in illustratione sint qui recipiunt illud; sed influxus et illustratio fit hoc modo; homo talis est ut quoad interiora sua, quae sunt cogitationis et voluntatis, possit deorsum spectare, ac possit sursum; deorsum spectare est extrorsum in mundum et ad semet, et sursum spectare est introrsum ad caelum et ad Deum; homo extrorsum spectat a semet, quod dicitur deorsum, quoniam cum a semet, spectat ad infernum, at homo introrsum spectat non a semet sed a Domino, hoc dicitur sursum, quia elevatur tunc quoad interiora sua, quae sunt voluntatis et intellectus a Domino ad caelum, ita ad {2}Dominum; etiam interiora actualiter elevantur, et tunc actualiter abducuntur a corpore et a mundo; hoc cum fit, interiora hominis actualiter in caelum, ac in lucem et calorem ejus, veniunt; inde ei influxus et illustratio; lux caeli illuminat intellectum, nam lux illa est Divinum Verum quod a Domino ut sole procedit, et calor caeli accendit voluntatem, nam calor ille est bonum amoris quod simul a Domino ut sole procedit; homo quia tunc est inter angelos, communicatur ei ab illis, hoc est, per illos a Domino intelligentia veri (c)et affectio boni; communicatio illa est quae vocatur influxus et [3] illustratio; sed sciendum quod influxus et illustratio {3}fiant secundum receptionis facultatem apud hominem, et receptionis facultas secundum amorem veri et boni; (d)quapropter qui in amore veri et boni sunt propter {4}verum et bonum ut fines, illi elevantur, at qui in amore {5}veri et boni sunt non propter verum et bonum sed propter semet et mundum, illi quia spectant jugiter et gravitant deorsum, non possunt elevari, ita non possunt recipere influxum Divinum e caelo, ac illustrari; intelligentia quae {6}apud hos apparet sicut intelligentia veri, est ex lumine fatuo, quod coram oculis eorum splendet ex confirmativis et inde persuasivis; sed sive falsum sit sive verum, similiter splendet; at splendor ille fit mera caligo cum influit lux e caelo; quod ita sit, ad vivum mihi ostensum est. Ex his constare potest unde est quod in mundo tot haereses {7}existant, quod nempe quia antesignani et duces spectaverunt ad semet, (c)et gloriam suam pro fine habuerunt, ac tunc illa quae Domini ac caeli sunt pro mediis ad finem. @1 i, hoc est,$ @2 Se Ipsum$ @3 fiat$ @4 bonum et verum$ @5 boni et veri$ @6 After apparet$ @7 existunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church