Arcana Coelestia (Elliott) n. 10331

Previous Number Next Number See English 

10331. `In sapientia, et in intelligentia, et in scientia, et in omni opere': quod significet quoad illa quae sunt voluntatis et quae intellectus in interno et in externo homine, constat ex significatione `sapientiae' quod sint illa quae sunt voluntatis in interno homine, ex significatione `intelligentiae' quod sint quae intellectus etiam in interno homine, ex significatione `scientiae' quod sint quae intellectus et inde loquelae in externo homine, et ex significatione `operis' quod sint quae voluntatis et inde effectus in externo homine; {1}inde per illa significantur omnia hominis qui in bono amoris caelestis {2}, tam interiora quam exteriora ejus, quae recipiunt influxum Divini Veri a Domino, et inde in illustratione sunt, de quibus mox supra. [2] Sed quid sapientia, intelligentia, scientia, et opus, paucis dicetur qui non sciunt quid internus homo et quid externus, {3}tum quid intellectus et voluntas, non possunt capere quomodo inter se distinctae sunt sapientia, intelligentia, scientia, et opus; causa est quia non possunt distinctam ideam habere de una et de altera; quapropter illi qui non ea sciunt vocant sapientem qui modo intelligens est, immo qui modo sciens {4}; sed sapiens est qui ex amore facit vera, intelligens qui ex fide facit illa, sciens qui scienter facit, et opus est quod ex illis fit; ita opus [3] est effectus earum, in quo se conjungunt; quapropter nemo dici potest sapiens, nec intelligens, nec sciens in genuino (x)sensu, qui non facit, sunt enim tam sapientia, quam intelligentia, et scientia, vitae, et non doctrinae absque vita; vita enim est finis propter quem; qualis itaque est finis, talis est sapientia, intelligentia, et scientia; si finis est genuinum bonum, quod est bonum amoris in Dominum et charitatis erga proximum, tunc est sapientia, intelligentia, et scientia, in suo proprio sensu, nam tunc apud hominem a Domino sunt; si autem finis est propter bonum amoris sui et mundi, non sunt sapientia, intelligentia, et scientia; quoniam tunc apud hominem a semet sunt, nam bonum amoris sui et mundi ut finis est malum, et de malo ut fine nullatenus praedicari potest aliquid sapientiae et intelligentiae, ne quidem scientiae, nam quid scientia nisi in illa sit intelligentia veri et sapientia boni, cogitatur enim ex illa quod malum sit bonum, et falsum sit verum. Apud illos qui in bono amoris in Dominum sunt, consequuntur [4] sapientia, intelligentia, scientia, et opus, ordine ab intimo ad ultimum; sapientia ibi est intimum, est enim velle bene ex amore; intelligentia est alterum, est enim intelligere bene ex velle bene; haec duo sunt interni hominis; scientia est {5}scire bene, et opus est facere bene, utrumque ex velle bene; haec duo sunt externi hominis; inde patet quod sapientia erit in intelligentia, haec in scientia, et haec in opere; {6}(s)sic opus includit et concludit interiora omnia, est enim ultimum in quod desinunt. [5] Ex his constare potest quid per opera et facta, quae toties in Verbo dicuntur, intelligitur, ut in sequentibus his locis: apud Matthaeum, Filius hominis reddet unicuique secundum facta ejus, xvi 27:

apud Jeremiam, Retribuam (x)(c)illis juxta opus (c)illorum, et juxta factum manuum eorum, xxv 14:

apud eundem, Jehovah, Cujus oculi aperti sunt super omnes vias hominis, ad dandum cuique secundum vias ejus, et secundum fructum operum ejus, xxxii 19:

apud eundem, Revertimini quisque a via sua mala, et bona reddite opera vestra, xxxv 15:

apud Hoscheam, Visitabo super vias ejus, et opera ejus retribuam illi, iv 9:

apud Sachariam, Jehovah juxta vias nostras, et juxta opera nostra, facit nobiscum, i 6:

apud Johannem, Ego dabo vobis unicuique secundum opera sua, Apoc. ii 23:

apud eundem, Judicati sunt quilibet secundum opera illorum, Apoc. xx 13, 15:

apud eundem, Ecce venio, et merces Mea Mecum, ut dem unicuique secundum opera ejus, Apoc. xxii 12;

per `opera' ibi intelliguntur omnia quae apud hominem, quoniam omnia hominis quae in ejus velle et intelligere, in operibus sunt, ex illis enim homo facit ea; inde opera vitam suam habent, nam opera absque illis sunt sicut crusta absque nucleo, aut sicut corpus absque anima; quod procedit ab homine procedit ab ejus interioribus, inde opera sunt manifestationes eorum, et sunt effectus per quos apparent. [6] Lex communis est quod qualis homo, tale omne ejus opus; inde est quod per opera, secundum quae erit merces et retributio, intelligatur quale hominis quoad amorem et quoad fidem, opera enim sunt amoris et fidei quae apud hominem; {7}quod homo non sit nisi quam suus amor et sua fides, seu quod idem est, suum bonum et suum verum, videatur n. (m)10,076, 10,177, 10,264, 10,284, 10,298.(n) 7 Praeterea ipsum velle hominis non est nisi quam opus, quoniam quod quis vult, hoc facit, si non {8}tale obstat quod removeri non potest; inde per `judicari secundum facta {9}` est secundum velle ejus; qui faciunt bonum ex velle bonum, illi in Verbo dicuntur `justi,' ut patet apud Matthaeum xxv 37, 46; de illis dicitur quod fulgebunt sicut sol in caelo, Matth. xiii (x)43; et apud Danielem, Intelligentes splendebunt sicut splendor expansi, et justificantes multos sicut stellae, xii 3;

`intelligentes' sunt qui ex intelligere vere faciunt, et `justificantes' sunt qui ex velle bene faciunt bonum.(s) @1 ita$ @2 i est$ @3 et$ @4 i est et prudens$ @5 intelligere$ @6 In A the following note appears at the foot of the page: Explicantur ubi dicitur quod scirent quod involvant tot hanc. 1. quod qui faciunt prudentes sint 2. quod faciunt uni minorum Ipsius 3. qui unam guttam aquae dat 4. et aliis ubi facere legitur.$ @7 et homo non est$ @8 aliquid$ @9 i seu opera$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church