Arcana Coelestia (Elliott) n. 10686

Previous Number Next Number See English 

10686. `Panem non edit et aquam non bibit': quod significet interea non appropriationem boni amoris et veri fidei, constat ex significatione `panis' quod sit bonum amoris, de qua n. 2165, 2177, 3464, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976, 8410, 9545; ex significatione `aquae' quod sit verum fidei, de qua in locis citatis n. 10238; quod per panem et aquam in Verbo intelligantur in genere omnia bona et vera, videatur n. 9323; ex significatione `edere' quod sit conjunctio et appropriatio boni, de qua n. 2187, 2343, 3168, 3513 fin., 3596, 4745, 5643, 8001; et ex significatione `bibere' quod sit receptio et appropriatio veri, de qua n. 3069, 3089, 3168, 8562. (s)Cum his ita se habet: cum homo in tentationibus est, tunc non ei appropriantur bona amoris et vera fidei, sed post illas, nam cum tentationes perstant, ab una parte excitantur mala et falsa mali, ab altera bona (c)et vera boni quae apud hominem, inde ei status turbulentus est; in hoc aperitur {1} internum; at post tentationes fit ei serenum, et in illo statu inferuntur a Domino bona et vera boni in internum {2} nunc apertum; inde patet quid intelligitur per non appropriationem boni amoris et veri fidei cum tentationes perstant, quae significantur per quod Moscheh {3}quadraginta diebus et quadraginta noctibus panem non ederit {4}et aquam non biberit. (s) @1 i modo$ @2 i hominis$ @3 per quadraginta dies et quadraginta noctes$ @4 nec aquam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church