Arcana Coelestia (Elliott) n. 10687

Previous Number Next Number See English 

10687. `Et scripsit super tabulis verba foederis': quod significet Verbum, per quod conjunctio caeli cum homine, constat ex significatione `tabularum super quibus Lex scripta,' quod sint Verbum, de qua n. 9416, 10375, 10376, 10453, 10461, et ex significatione `foederis' quod sit conjunctio, de qua supra in locis citatis n. 10632; quod sit conjunctio caeli cum homine, est quia Verbum per meras correspondentias conscriptum est, et inde tale ut conjungat caelum cum homine; caelum enim in sensu interno Verbi est, et sensui interno correspondet sensus externus, quare cum legitur ab homine Verbum, angeli qui apud hominem sunt percipiunt id in sensu spirituali, qui est sensus internus; inde sanctum ab angelis influit, per quod conjunctio; ob hunc finem tale Verbum datum est. Quod conjunctio Domini, ita caeli, cum homine sit per Verbum, videatur in locis citatis n. 10375; quid sint correspondentiae per quas Verbum conscriptum est, ubivis in explicationibus ostensum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church