1082. Vers. 23. Et accepit Shem et Japheth vestem, et posuerunt super humero ambo illi, et iverunt retrorsum, et texerunt nuditatem patris tui; et facies eorum retrorsum et nuditatem patris sui non viderunt. Per 'Shem' significatur, ut dictum, Ecclesia interna: per 'Japheth' Ecclesia ei correspondens externa: 'quod acceperint vestem' significat quod in bonum interpretati sint: 'et posuerunt super humero ambo' significat quod illud omni potentia: 'et iverunt retrorsum' significat quod non attenderent ad errores et perversa: 'et texerunt nuditatem patris sui' significat quod sic ea excusaverint: 'et facies eorum retrorsum, et nuditatem patris sui non viderunt' significat quod ita faciendum, et quod non attendendum ad talia quae errores et lapsus sunt ex ratiociniis.