Arcana Coelestia (Elliott) n. 1083

Previous Number Next Number See English 

1083. Quod per 'Shem' significetur Ecclesia interna, per 'Japheth' ei correspondens externa, prius dictam est: ubi Ecclesia, ibi necessario erit internum et externum; homo enim, qui est Ecclesia, est internus et externus; antequam fit Ecclesia, hoc est, antequam regeneratus est, in externis est, et cum regeneratur, ab externis immo per externa ducitur ad interna, ut dictum et ostensum est prius, et dein cum regeneratus est, tunc omnia quae sunt interni hominis terminantur in externis, ita necessario omnis Ecclesia erit interna et externa: sicut Ecclesia Antiqua, et Ecclesia hodie Christiana; [2] interna Ecclesiae Antiquae fuerunt omnia quae sunt charitatis et fidei inde, omnis humiliatio, omnis adoratio Domini ex charitate, omnis affectio bona erga proximum, et similia alia; externa illius Ecclesiae fuerunt sacrificia, libamina, et plura, quae omnia per repraesentationem se referebant ad Dominum, et spectabant Ipsum; inde interna erant in externis et unam Ecclesiam faciebant: interna Ecclesiae Christianae similia prorsus sunt internis Ecclesiae Antiquae, sed alia externa successerunt, nempe loco sacrificiorum et talium, symbolica, ex quibus similiter Dominus spectatur; ita quoque interna et externa unum faciunt; [3] Antiqua Ecclesia ne hilum differebat a Christiana Ecclesia quoad interna sed solum quoad externa; cultus Domini ex charitate nusquam differre potest utcumque externa variantur: et quia, ut dictum, Ecclesia non dari potest nisi sit internum et externum, internum absque externo foret interminatum quoddam nisi terminaretur in aliquo externo; homo enim talis est, et quidem perplurima pars, ut nesciat quid internus homo, et quid interni hominis, quare nisi externus cultus foret, nihil quicquam sciret quid sanctum; [4] hi dum charitatem habent et inde conscientiam, internum cultum apud se habent in externo, nam Dominus apud eos operatur in charitate et in conscientia, et facit ut omnis eorum cultus participet ab interno: aliter qui non charitatem et inde conscientiam habent, hi cultum in externis possunt habere, sed separatum ab interno, sicut fidem separatam a charitate; talis cultus vocatur 'Canaan,' et talis fides vocatur 'Ham'; et quia ex fide separata talis cultus existit, Ham vocatur pater


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church