Arcana Coelestia (Elliott) n. 1101

Previous Number Next Number See English 

1101. 'Dilatet Deus Japhetum': quod significet illustrationem ejus; in sensu litterali 'dilatare' significat amplificare terminos, sed in sensu interno illustrari; illustratio enim est amplificatio quas terminorum sapientiae et intelligentiae, ut apud Esaiam, Dilata locum tentorii tui, et cortinas habitaculorum tuorum extendant, liv 2;

pro illustratione in spiritualibus. 'Dilatatur' homo Ecclesiae externae cum instruitur in veris et bonis fidei; et quia in charitate est, inde magis et magis confirmatur; quoque magis instruitur, eo magis discutitur nubes partis ejus intellectualis in qua charitas et conscientia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church